- ANAXARCHUS
- I.ANAXARCHUSPhilosophus Abderita, sectator Democriti; habuit inimicum Nicocreontem Cypri tyrannum, cuius caput quia deesse convivio regali dixerat, interrogatus ab Alexandro M. apud quem summô locô erat, post huius mortem a tyranno comprehensus, coniectusque in pilum ptisanae, sive mortarium saxeum, ἴλμον vocant, ibique ferreis malleis contusus, adeo toleranter pertulit asperrimos illos cruciatus; ut verbum illud memorabile conduplicaverit: Πτύςςε τὸν Α᾿ναξάρχου θύλακον, Α᾿νάξαρχον δὲ οὐ πλήρτεις, h. e. Tunde Anaxarchi culeum, Anaxarchum vero ipsum non tundis. Ad ultimum, amputationem linguae minitante tyrannô, protinus dentibus abscissam, et commanducatam in os eius irâ patulum conspuisse dicitur. Ovidius in Ibin. v. 571.Aut, ut Anaxarchus, pilâ minuaris in altâ,Iactaque, pro solitis frugibus ossa sonent.Ad quem locum vetus Scholiastes: Anaxarchus in mortario positus fuit, et sicut sinapi contritus. Plut. in Tractatu de Virtute morali, ubi de Anaxarcho: Ο῾ μεν γὰρ (Nicoreon scilic.) ὑπέροις σιδρροῖς κατέπτιςςε; καὶ κατέκοπτεν ἐκεῖνον. Tertullian. in Apologetico: Anaxarchus, cum in exitium ptisanae pilô tunderetur, Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non tundis. Origenes contra Celsum l. 6. Γενναῖος μεν ου???ν ἱ Α᾿νάξαρχος λέγων τῷ τῆς Κύπρου τυράννῳ Νικοκρέοντι, Πτίςςε, Πτίςςε τὸν Α᾿ναξάρχου θύλακον, αὐτὸν γὰρ οὐ πτίςςεις. Clemens Alexand. Strom. l. 4. Τἁ γὰρ Α᾿ναξάρχου σιωπὠ, Πτίςςε, ἐπιβοῶνιος, τὸν Α᾿ναξάρχου θύλακον; Α᾿νάξαρχον γὰρ οὐ πτίςςεις. Meminit Nemesius quoque, de Natura Hominis c. 30. sed qui tormenti causam aliam reddit: Α᾿άξαρχος ὁ ὁ φιλόσοφος ὑπομεἰνας πτίςςεςθαι ὑπὸ Νικοκρέοντος τȏυ τυράννου ὑπὲρ τȏυ μὴ ωρο δοῦναι τοὺς φίλους. Ex quibus locis patet, Πτίςς??? legendum esse apud Laertium, non Πτύ ςςε. Vide Philonem in libro Quod omnis probus liber. Gergor. Nazianz. Ep. 58. Theodor. Serm. 8. Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 33. et l. 2. Tuscul. c. 22. Val. Max. l. 3. c. 3. Diog. Laert in Anaxarcho. Plut. in Alexandro. Arrian. l. 4. Floruit Olymp. 114. Suidas. Idem Lloyd.II.ANAXARCHUSThebanorum Dux, Thucydidi, Hist. de bell. Peloponn. saepius memoratus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.